Note 14 — AN ESSAY, &c.
Reading edition
A. D. 785. Offa appointed Hibbert bishop, archbishop Lambert having resigned some part of his bishopric. Everth, or Egfert, was consecrated king. Adrian the pope sent legates to England to renew the blessings of faith and peace, which St. Gregory sent us by the mission of bishop Augustine.—Ingram’s Sax. Chron.
The following is from the letter of the legates themselves:
Concilium Calchuthense. Ex Magdeburg. Cent. VIII. c. 9. p. 575.
Proœmium ad Adrianum papam 1.
Nos faventibus sanctis orationibus vestris, hilari vultu vestris jussionibus obtemperantes pereximus; sed impedivit nos is, qui tentat, vento contrario; ille vero qui mitificat fluctus, exaudita vestrâ deprecatione, mitificavit cærulea freta, et transvexit nos ad portum salutis; ac licet multis periculis afflictos, tamen illæsos Anglorum appulit oris. Igitur suscepti primum ab archiepiscopo Iaenbarcho sanctæ Dorovernensis ecclesiæ, quæ alio vocabulo Cantia vocitatur, ubi sanctus Augustinus in corpore requiescit; inibi residentes admonuimus ea, quæ necessaria erant. Inde peragrantes pervenimus ad aulam Offæ regis Merciorum. At ille cum ingenti gaudio ob reverentiam beati Petri, et vestri apostolatus honorem suscepit tam nos, quam sacros apices a summa sede delatos.
Tunc convenerunt in unum concilium Offa, rex Merciorum, et Chuniulphus, rex West Saxonum; cui etiam tradidimus vestra syngrammata sancta; ac illi continuo promiserunt se de his vitiis corrigendos. Tunc inito concilio cum prædictis regibus, pontificibus, et senioribus terræ, perpendentes quod angulus ille longè latèq. protenditur; permisimus Theophylactum venerabilem episcopum, regem Merciorum et Britanniæ partes adire. Ego autem assumpto mecum adjutore, quem filius vester excellentissimus rex Carolus, ob reverentiam vestri apostolatus nobiscum misit, virum probatæ fidei, Wignodum, abbatem presbyterum, perrexi in regionem Northanhymbrorum ad Ælfwodum regem et archiepiscopum sanctæ ecclesiæ Eboracæ civitatis Eanbaldum. Sed quia præfatus rex longé in borealibus commorabatur, misit jam dictus archiepiscopus missos suos ad regem, qui continuo omni gaudio statuit diem concilii, ad quem convenerunt omnes principes regionis tam ecclesiastici, quam seculares. Sed audientibus nobis relatum est, quod reliqua vitia non minima ibi necessaria erant ad corrigendum. Quia, ut scitis, a tempore sancti Augustini pontificis, sacerdos Romanus nullus illuc missus est, nisi nos.
Scripsimus namq. capitulare de singulis rebus, et per ordinem cuncta disserentes, auribus illorum pertulimus; qui cum omni humilitatis subjectione, et clara voluntate tam admonitionem vestram, quam parvitatem nostram amplexantes, sposponderunt se in omnibus obedire. Tunc nos epistolas vestras eis tradidimus perlegendas, contestantes eos tam in se, quam in subditis sacrata decreta custodire. Hæc namq. sunt capitula, quæ illis pertulimus conservanda esse.
Then follow twenty articles having reference to the clergy, to the kings, and to the people generally.
Then come the signatures of several of the heads of the church, bishops, abbots, &c.
His peractis et datâ benedictione perreximus, assumptis nobiscum viris illustribus legatis regis et archiepiscopi, Maluinum videlicet et Pyttal lectores; qui una nobiscum pergentes, et ipsa decreta secum deferentes in concilium Merciorum, ubi gloriosus rex Offa, cum senatoribus terræ una cum archiepiscopo Iaenberchto sanctæ ecclesiæ Dorovernensis, et cæteris episcopis regionum convenerat, et in conspectu concilii clara voce singula capitula perlecta sunt; et tam Latinè quam Teutonicè, quo omnes intelligere possent, dilucidê reserata sunt. Qui omnes consona voce, alacri animo gratias referentes, apostolatus vestri admonitionibus promiserunt, se divino adminiculante favore, juxta qualitatem virium promptissimâ, voluntate in omnibus statuta hæc custodire. Quinetiam, ut supra taxavimus, tam rex, quam principes sui, archiepiscopus cum sociis suis in manu nostra, in vice Domini vestri, signum sanctæ crucis firmaverunt, et rursum præsentem chartulam, sacrato signo roboraverunt.
Ego Iaenberchtus, archiepiscopus sanctæ Dorovernensis ecclesiæ supplex, signo sanctæ crucis subscripsi.
Ego Offa, rex Merciorum, consentiens his statutis, prompta voluntate signo crucis subscripsi.
Then follow the names of twelve bishops, four abbots, three gentlemen, who call themselves duces, and of one who styles himself comes.—Wilkins Concilia Mag. Britan. 145–51.
In page 152.
Papæ Rom. Adrian I. 14.
Archiep. Cantuar. Ieambert 22.
Anno Christi. 785
Reg. Saxon. Egfert VIII
Imperat. Constant. VII. 6.
Lichefeldensis episcopatus in archiepiscopatum designatur ab Offa rege. Ex codice S. Alban. de vita Offæ regis. MS. p. 153. citante clar. Spelm.
******
******
In illo quoq. concilio Offa, rex Merciorum potentissimus, in regem fecit solemniter coronari filium suum primogenitum Egfredum, juvenem strenuum et elegantem, moribusq. decenter redimitum; qui deinceps cum patre idem militans, et in omnibus obsecundans, usq. ad finem vitæ ejus conregnavit.—Wilkins, p. 152.
See also Rapin’s England, vol. 1. b. 3. A. D. 785 or 787: but Matth. West. assigns 789 for the date of this council.
Calchythe, the Chelsea of the present day, was the residence of Offa in the latter part of his reign. It appears to have been chosen from its proximity to London (caput regni Merciorum. V. Will. Malmsb. de Gest. Regum, l. 2. c. 4.), many of the municipal laws and privileges of which may fairly be traced to this era. The Lord Mayor, the representative of the Mercian king, is the only individual named in the acknowledgment of a new sovereign; and his official permission must be obtained before the proclamation can take place in the city. These, with many other civic privileges, appear to be the shadows of ancient royalty, standing forth amid the record of past days, the ghostlike remnant of a once more substantial glory!