← Table of contents
Epitres des hommes obscurs du chevalier Ulric von Hutten traduites par Laurent Tailhade

Note 11 — XXXVII

Laurent Tailhade translation

Quodlibetum. Scholasticis, pluribus abhinc seculis, de quo in utramque disseritur partem, ex eo dictum, quia quod libet defenditur. Hinc Quodlibetariæ questiones eadem notione. Vide : Vossium, lib. 3, de Vitiis Serm. cap. 40, ubi plerosque Scriptores Scholasticos laudat, qui Quodlibeta scripserunt.

Ex hoc Scholasticorum vocabulo deducunt nostrum gallicum quolibet, dictum mordax, acutum nonnunquam, plerumque triviale nulliusque leporis sale conditum, ideoque e politioribus colloquiis amandatum, sicut et Quodlibetariæ quæstiones e saniori theologia, quod curiositati fere servirent, non utilitati.

Du Cange, Glossaire.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings