Note 185 — III
Reading edition
Nothing can be better than the way in which Wallis disposes of this scheme, although less successful in showing what this ‘s’ does mean than in showing what it cannot mean (Gramm. Ling. Anglic., c. 5); Qui autem arbitrantur illud s, loco his adjunctum esse (priori scilicet parte per aphæresim abscissâ), ideoque apostrophi notam semper vel pingendam esse, vel saltem subintelligendam, omnino errant. Quamvis enim non negem quin apostrophi nota commode nonnunquam affigi possit, ut ipsius litteræ s usus distinctius, ubi opus est, percipiatur; ita tamen semper fieri debere, aut etiam ideo fieri quia vocem his innuat, omnino nego. Adjungitur enim et fœminarum nominibus propriis, et substantivis pluralibus, ubi vox his sine solœcismo locum habere non potest: atque etiam in possessivis ours, yours, theirs, hers, ubi vocem his innui nemo somniaret.