← Table of contents
Emanuel Swedenborg's Investigations in Natural Science and the Basis for His Statements Concerning the Functions of the Brain

Note 34 — SWEDENBORG’S INVESTIGATIONS IN NATURAL SCIENCE.

Reading edition

Œc. R. A. II., 193: ›Haec minime effectum consequerentur, — — — nisi partes substantiae Corticalis inter se, atque in gradus et series sint divisae, in quales sunt modificationum causae: seu nisi series substantiarum corticalium sint uti series sensationum; nisi sphaerularum Corticis perfectissima sit varietas harmonica, ita ut nulla earum, praeter qua essentialia et attributa, alteri sit simillima.› For the same see also ›Regnum Animale›, VII., chap. XX; Œc. R. A. II., No. 307: ›Ex lustratione ipsius Cerebri apparet, quod substantiae corticales ita Sapienter sunt ordinatae, ut cuilibet sensationi externae ad amussim correspondeant; nam dictae substantiae, ut unitates glomatim in quendam numerum coalescunt, et hi glomuli tanquam novae unitates in congeries adhuc majores, et hae in maximam, quae est ipsum Cerebrum: singulae partitiones discriminatae sunt per rimas, sulcos et anfractus, et consertae per vasa et productiones meningeas, sic ut quasi sint numeri unitatum in analogiae formam redacti, prorsus ut decet sensorium commune, quod recepturum sit omnem speciem sensationis externae, distinctim suum visum, distinctim auditum, gustum et olfactum. Œc. R. A. II., chap. XX.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings