← Table of contents
Elements of Criticism, Volume II

Note 1 — CHAP. X.

Reading edition

Nec vero illa parva vis naturæ est rationisque, quod unum hoc animal sentit quid sit ordo, quid sit quod deceat in factis dictisque, qui modus. Itaque eorum ipsorum, quæ aspectu sentiuntur, nullum aliud animal, pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium, sentit. Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem, in consiliis factisque conservandum putat, cavetque ne quid indecorè effeminatève faciat; tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinosè aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quærimus, honestum. Cicero de officiis, l. 1.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings