Note 12 — EARLY DOUBLE MONASTERIES.
Reading edition
Tempora si solito mihi candida lilia ferrent Aut speciosa foret suave rubore rosa, Haec ego rure legens aut caespite pauperis horti Misissem magnis munera parva libens; Sed quia prima mihi desunt, vel solvo secunda, Profert qui violas, fert et amore rosas. Inter odoriferas tamen has quas misimus herbas Purpureae violae nobile germen habent, Respirant pariter regali murice tinctae Et saturat foliis hinc odor, inde decor. Hae quod utrumque gerunt pariter habeatis utraque Et sit mercis odor flore perenne decus. (Nisard, Poésies de Fortunat, Lib. 8, vi. Paris, 1887.)