← Table of contents
Dæmonologia Sacra

Note 251 — Chapter III

Reading edition

Atque hac ratione seducta est, astu Satanæ, innumera hominum multitudo, quæ ut viam vitæ ambularet, arctam illam ingressa est, quæ instinctu Satanæ per humanas est ad-inventiones inducta, [maxime eorum qui in monasteriis vixerunt.] Postea quam vidit Satan viam suam quæ ad mortem ducit, traduci, eò quòd sit lata, et quod multi per illam ambulent, cœpissentque quidam arctam et strictam quærere, quæ non tereretur à multis, callido consilio effecit, ut pro vera via vitæ, arriperetur ea, quæ quidem esset stricta via, verò vitæ non esset, &c.—Musculus in Mat. vii. 13. [1548. Folio.—G.]

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings