Note 2 — INTRODUCTORY.
Reading edition
De Fratribus Minoribus nulla est quæstio, professi siquidem simulatam paupertatem, nulla prædia, nullos fundos habent; sed sub prætextu pietatis ex interceptis testamentis, et stultæ pietatis zelo, ditissimi facti sunt: quod ex eventu, post infelicem pugnam de Flodden, compertum est: nam qui eo pugnaturi proficiscebantur, nisi confessione facta remissionem a Fratribus Minoribus impetrassent, omnia mala ominabantur. Interea omnem pecuniam, monumenta, et si quid pretiosum alioqui habebant, eorum fidei committebant, sperantes, se mortuis, illos ea quæ credebantur omnia fide integra posteris suis restituros: at illi, eorum qui in prælio occubuerunt, nec fidem reposcere poterant, bona in fundi comparatione, et ecclesiæ et monasterii exstructione ad sui ordinis homines convertebant: nec aliter accidit in acie Pinquini.—Craig, Jus Feudale, lib. i.