← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 7) — I

Reading edition

Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3 Ciceronem illius libro de philosophia (Augustin. l. l. XVIIII 1, 1) usum esse et academicorum sententias illius uerbis introduxisse sibi persuasit. nam primum si res ita esset, Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit quaero cur cum multa scribis genus hoc praetermittas, de rebus philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8 saturas laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de philosophico quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere ut l. l. I 2, 4 sq. Varro exponit de philosophia et his rebus latine scribendis re uera cogitauit, aptus erat cuius exemplo Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit, de quo optime A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845 p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro ab Augustino seruatum libro Tulliano de finibus quinto respondet, post annum igitur 709 scriptum esse oportet (cf. N. Madvig praef. Cic. de finib. p. LVIIII).

Return to I
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings