Note 5) — I
Reading edition
6 5) In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist. π. ἑρμ. p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299. de pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l. l. p. 64. Prantl l. l. p. 439 sq. Steinthal l. l. p. 298. Suidas u. σύμβαμα nescio quem exscripsit non accuratius quam u. κατηγόρημα Laertium Diog. VII, 63 sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est. Priscianus uero 7 XVIII 4. II p. 211 H., qui quidem locus tam turbatus est, ut neque a librariis ita corruptum neque a scriptore rem tam male perspectam esse, sed lectorem eumque non optime doctum haec adiecisse crediderim, ita scribit: et sciendum quod has quidem constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, stoici ἀξιώματα uel συμβάματα, id est dignitates uel congruitates, uocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur, illas uero quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, παρασυμβάματα dicebant, hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex duobus obliquis constructio fit, ἀσύμβαμα id est incongruitatem dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et συμβάματα confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere loquendi cf. XIII 23 p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo, quae axiomata sunt, παρασυμβάματα dici. praeterea tertiae constructionis, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares pudet me illius, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam stoicorum ἀσύμβαμα quod ab aliis ἔλαττον ἢ παρασύμβαμα dictum est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat.