Note 3) — I
Reading edition
cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267. Charisii locum p. 116 specialis (analogia) est, quae spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus (Christ münchn. gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, rationibus cod. Neap.) occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt ἀναλογία ἐστὶν συμπλοκὴ λόγων ἀκολούθων ἐν λέξει. huic Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex; primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11 explicuerit. genus enim etiam in Varronis loco quem confert X 21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest. pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat. casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum sit, a Romano multo posteriore nec indocto scriptore, cui haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro quoque l. s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l. l. VIII 13 p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae progressus spectas, non nullius momenti est.