← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 19) — I

Reading edition

Duae diuisiones sese excipiunt VIII 44 p. 424 oratio secanda ut natura in quattuor partis, in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae neutrum et in qua est utrumque. has uocant quidam appellandi dicendi adminiculandi iungendi. appellandi ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut et et que (M. utque F), adminiculandi, ut docte et commode. quae diuisiones inter se non congruunt, iungendi enim et adminiculandi partes ambae nec casus nec tempora habent. secundam diuisionem Varro debuit philosophis a Prisciano (XI 6. I p. 511) indicatis: quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse partes orationis, cetera uero adminicula uel iuncturas earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera autem id est stuppa et claui et similia uincula et conglutinationes 28 partium nauis, non partes nauis dicuntur. quarum altera parte eique coniunctis quae non exscripsi, num Ammonium (in Aristot. π. ἑρμ. p. 99a Br.), aequalem sibi scriptorem inpugnauerit an tritam eo tempore quaestionem tetigerit, incertum est. uerisimile autem est philosophos illos peripateticos fuisse uel in hac re cum eis facientes. Aristotelis (cf. Steinthal l. l. p. 257) sententiam Dio excoluit (VIII 11 p. 400) quorum generum declinationes oriuntur, partes orationis duae, si item ut Dion in tris diuiserimus partes res quae uerbis significantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit, uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit. hanc igitur diuisionem Dionis (qui num academicus ille fuerit quode Elink Sterk de paraplerom. symb. litt. belg. VIII p. 9 disseruit nescio) cuius pars tertia quae neutrum habet in duas partes iungendi nimirum et adminiculandi discribitur, quae itaque paullo magis est explicata, secundam Varronis esse censeo. Sed etiam prima Varronis diuisio orta est ex Dionea, adiecta parte quae utrumque habet. quare, quamuis non prorsus accurate, tamen non ita neglegenter (cf. Schoemann l. l. p. 14) Varro locutus est, cum has ad quattuor partes generales non ad proxime antecedentes singulas referret.

Return to I
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings