← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 10) — I

Reading edition

14 10) In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. Varr. de l. l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis uerbis similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis notatas id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius uoluit [similis] res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus similes 15 esse [uocabulis] notatas. addo quod IIII libros (cod. lei libri) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII περὶ τῆς κατὰ λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίον α β γ δ, cod. Laurent. plut. 69, 35 περὶ τοῦ κατὰ τὰς λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίωνα α β γ δ, cod. Menagii α β γ, Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit ς᾽ e Varrone ubi olim sex libros legebatur.

Return to I
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings