← Table of contents
De Graecorum Medicis Publicis

Note 9 — Front matter

Reading edition

Iam ante Hippocratem medicos scripsisse libros (sed non sanctos in templis Aesculapii conservatos) ex multis etiam librorum Hippocrateorum locis elucet. Ad quas antiquorum litteras spectare videtur Hippocrates vel qui scripsit περὶ ἀρχαίης ἰητρικῆς cum dicit (c. 2): ἰητρικῇ δὲ πάλαι πάντα ὑπάρχει καὶ ἀρχὴ καὶ ὁδὸς εὑρημένη καθ᾽ ἥν τὰ εὑρημένα πολλά τε καὶ καλῶς ἔχοντα εὕρηται ἐν πολλῷ χρόνῳ καὶ τὰ λοιπὰ εὑρεθήσεται, ἥν τις ἱκανός τε ἐὼν καὶ τὰ εὑρημένα εἰδὼς ἐκ τούτων ὁρμώμενος ζητῇ. Quae verba Hippocrate ipso indigna non sunt. Alcmaeonem autem Crotoniatam saeculo iam sexto librum medicum composuisse et fortasse primum de rebus medicis scripsisse nunc inter omnes constat (cf. Wachtler, de Alcmaeone Crot. p. 33 sqq.).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings