Note 52 — Front matter
Reading edition
Qui l. l. p. 237 coniecit in unoquoque oppido inde a temporibus Charondae medicinam fuisse sustentam a re publica et quibusvis rebus instructam: en un mot, chaque ville possédait un iatrium public, pourvu non seulement de medicaments, mais encore d’instruments, de lits, de meubles etc. et d’un personnel esclave pour les besoins du service; le médecin public, une fois élu, s’installait dans cet iatrium; son successeur en prenait possession de même, et par là tout s’explique, tout se comprend sans la moindre difficulté. Quae nullo modo nobis probantur, cum nihil afferatur quo nitamur cumque quae alia Hippocratis temporibus fuerint, alia Galeni confundantur. Sed medicamenta a re publica medicis publicis tradita esse ex intolerabili Rangabis coniectura sumpsit non solum Vercoutre, sed multi alii (Becker l. l., p, 57; Wescher, Rev. arch. 1863, VIII, 481) et novissimi etiam (R. Fuchs apud Neuburger et Pagel, Handb. d. Gesch. d. Med. I, 181: S. Reinach l. l., p. 1692, cf. 1698). Ille enim in titulo Euenoris, qui nunc IG. II 187 legitur, in versu 8 sqq. coniecerat (Ant. Hell. II, 35): καὶ νῦν ἐπ[ὶ τ|ῶν φαρμάκων αἱρεθε]ὶς τὴν παρασκευὴν τάλ[α]|ντον ἀνήλωσεν— Sed Graeca non sunt, et in extremis versibus 8 et 9 littera una excedit, id quod pacto nullo tolerari potest, cum titulus accurate στοιχηδόν incisus sit. U. Koehler sic partem maiorem lacunarum restituit: καὶ νῦν ἐπι|[δέδωκε......... ἐ]ὶς τὴν παρασκευὴν τάλ|[αντον ἀργυρίου]— In quibus perfectum ἐπιδέδωκε rectum videtur, cum perfecta ἀποδέδεικται, παρέσχηκεν antecedant, atque alia etiam probabilia sunt. Neque tamen mihi contigit, ut quae superest lacuna novem ipsarum litterarum explerem.