Note 51 — Front matter
Reading edition
In insula quadam Hecatonnesorum, quae hodie Daskalió vocatur, longa moles marmorea (1,81 m. l., 0,37 m. alt.) inventa est, in qua editor legit ΙΧΙ ΙΑΤΡΟΙ ΤΩΝ ΠΑΘΩΝ ΠΡΕΣΒΕΥΣΑΤΕ (AM. XXV, 1900, 119). Verba ἰατροὶ τῶν παθῶν πρεσβεύσατε ad trimetrum iambicum pertinere U. de Wilamowitz animadverterat. Nuper titulum cum aliis, qui omnes in epistylii fragmentis nunc in oppido Aiwaly conservatis leguntur, ita edidit Th. Wiegand (AM. XXIX (1904) p. 259): Χ(ρηστο)ῦ ἰατροὶ τῶν παθῶν πρεσβεύσατε [ὑπὲρ ἡμῶν] (sed ὑπὲρ ἡμῶν vix supplenda sunt, cf. supra). Sumit Th. Wiegand lapides esse monasterii, cuius patroni Cosmas et Damianus medici essent. Fortasse autem nosocomium erat, ut multa tum cbristiani instituerant (cf. p. 61). Certe in inonasterium Cosmae et Damiani aegroti migrabant.