Note 38 — Front matter
Reading edition
Neque enim in hoc versu (7) mihi comprobatur coniectura Demulini: ἔτη πολλὰ δωρεάν. Cum antea ἀποδημῶν legatur atque hoc verbo dicatur Apollonium, ut saepissime fecerunt medici publici, Tenum reliquisse, postquam laude, corona, honoribus aliis affectus est (vs. 6 et 37), sic fere versum septimum explendum esse puto: ἀποδημῶν τε καὶ δημοσιεύων [ἐν ἄλλαις πόλεσι], ad quae apte conveniunt, quae continue insequuntur: ἐκτενῆ καὶ πρόθυμον ὁμοίως (atque apud Tenios) ἑαυτὸν παρείχετο [κατὰ τε τὴν τέχνην] καὶ κατὰ τὴν λοιπὴν εὔνοιαν πᾶσι τοῖς ἐντυγχ[άνουσιν αὐτῶι]. Ut perspiciatur quod tum deest quo modo supplendum sit, ab decreto concilii insulanorum, quod in hac prima parte integrius conservatum est, proficiscamur oportet. Facile partes tres in hoc decreto intelliguntur: prima vss. 34-38 in., in qua honores antea iam decreti commemorantur (cui parti vss. 3-7 in. psephismatis Teniorum respondent), altera vs. 38/39 nihil accuratius exhibens: ἔν τε τοῖς μετὰ ταῦτα χρόνοις διατετέλεκεν ἀκόλουθο[ν ἑαυ]τὸν παρεχόμενος τεῖ ἐξ ἀρχῆς αἱρέσει, tertia denique rem ipsam continens, propter quam insulani quoque Apollonium honoraverunt, vs. 39 sqq.: περιστάντων δὲ [λοιμῶν ἐπὶ]δήμων ([παθῶν ἐν]δήμων Dem.) κατὰ κοινὸν τοὺς νησιώτας κτλ. (usque ad vs. 46). Consentaneum est in decreto insulanorum, quod eorum ipsorum maxime interest, pluribus verbis explicatum esse quam in Teniorum, quippe qui quae ad se pertinerent accuratius exposuerint. Itaque parti tertiae illi in decreto Teniorum respondent vs. 15-19 (vel tantum 16 et 17). Quos ita supplere fortasse licet: vs. 15: νῦν τε λαμβάνων τὸ δημόσιον [ἔργον παρὰ τῆς πόλεως φιλάνθρωπος ἦν καὶ | λοιμ]οῦ περιεστηκότος ἐπικινδύνου ἅπ[αντας τοὺς] νης[ιώτας ἔσωι|σε ὡς πλείστους] κ[αὶ κα]τ[ὰ] τ[ὰ ἄ]λλ[α] πρό[νοιαν ἀποδεικνὺς ἰάτρευσε δη]μοσίαι κτλ., quorum complura iam Demoulin explevit. Quae autem in altera parte decreti insulanorum paucis transacta sunt, eis respondent versus 7-14 decreti Teniorum, in quibus quae insunt ad solos Tenios spectare debent, cum insulani nihil nisi verba inania faciant (vs. 38/39. vid. supra). Sed versus 7-9 ne ad Tenios quidem attinere supra demonstravimus, tamen potius in decreto Teniorum quam in insulanorum locum habent. Tum vs. 10-14 de Apollonio bene merito de Teniis narrant. Quos versus non omnes satis explere potui, fortasse autem vs. 11/12 ita percipiendi sunt: ἐπὶ τὴν ἐκκλησίαν [αὐτοῦ ἐλθόν]τος σωτηρ[ίαν ὑπέσχετο καὶ λει]|τουργήσειν τὴν ἐξάμηνον τ[ὴν ἐπιοῦσαν τὸ ἰατρικὸν ἔργον] | καὶ τοῦτο ποιήσαντος αὐτοῦ φιλοτίμως καὶ ἐκτε[νῶς καὶ πολλοῦς] σώισαντος ἐγ(sic) μεγάλων ἀρρωστιῶν κτλ.
De Apollonio igitur haec fere ex lapide Tenio plus minusve certe cognoscimus: Apollonius Milesius medicus cum apud Tenios aliquamdiu artem medicam factitavisset (vs. 4), Tenum reliquit (vs. 7) honoribus ab Teniis decretis (vs. 6 et 21 sq.—decretum hoc Fr. Hiller de Gaertringen ex titulo Tenio Demulini nr. 23 (BCH. 1902, 429) restiturus esse videtur: Demoulin p. 2364). Tum in urbibus compluribus insularum maris Aegaei (cf. vs. 35/36) medicus publicus factus (vs. 7 sqq.) et ibi sicut Teni laudatus honoratusque est (vs. 37). Sed pestilentia Teni exorta sua sponte eo revertit et per sex menses gratis aegrotos curabat (vs. 10-14). Tum autem Tenii officium publicum ei tradebant (vs. 15), et medicus publicus cum de Teniis bene meritus est (vs. 15 et 17 sq.), tum de insulanis pestilentia vexatis (vs. 19 et 39 sqq.). Qua pestilentia exstincta ab Teniis novis honoribus affectus (vs. 22 sq. et 36) itemque ab insulanis honoratus est. Quorum honorum lapis hic exstat.