Note 24 — Front matter
Reading edition
In codicibus Aristeae epistulae ad Philocratem ὁ δὲ ἀρχιητρὸς Νικάνωρ (§ 182 Wendland) legitur. Qui Nicanor Ptolemaei I. temporibus Alexandriae LXXII senibus Judaeicis illis hospitio excipiendis ad vivendum omnia paravisse dicitur. Sed ἀρχιητρός interpolatum esse pro ἀρχεδέατρος et olim iam Letronne coniecerat (Journ. des Sav. 1828, 105) et ex eo sequitur, quod Josephus, qui epistulam Aristeae excerpsit, eodem loco dicit ὁ δὲ ἐπὶ τῆς τῶν ξένων ἀποδοχῆς τεταγμένος Νικάνωρ (Ant. XII, 2, 12), ita ut Josephum ἀρχεδέατρον apud Aristeam legisse verisimile sit (G. Lumbroso, Recherches sur l’économie politique de l’Égypte sous les Lagides, p. 2061). Fuit autem hospites recipere eisque prospicere maxime ἐδεάτρου, cf. Ath. 171b: νῦν δὲ ὁ ἐδέατρος ἐπιστάτης γέγονε τῆς ὅλης διακονίας. ἦν δ᾽ ἐπιφανὴς καὶ ἔντιμος ἡ χρεία. Χάρης - - - Πτολεμαῖόν φησι τὸν Σωτῆρα ἐδέατρον ἀποδειχθῆναι Ἀλεξάνδρου.