Note adn. 25 — Front matter
Reading edition
25. Equidem etiam puto titulum ἀρχιερέως in Syria primum publice usurpatum esse. Nam tertio iam saeculo ἀρχιερεῖς ab Seleucidis instituebantur, ut testantur optime tituli Ditt. Suppl. 224 (vs. 21): [κρ]ίνομεν δὲ (Antiochus II.) καθάπερ [πανταχοῦ καθεστήκασιν κ]ατὰ τὴν βασιλε[ί]α[ν ἡμῶν ἀρχ]ιερεῖς, καὶ ταύτ[η]ς (uxoris regis) καθίστασθαι [ἐ]ν τοῖς αὐτοῖς τόποις ἀρχιερείας αἱ φο[ρ]ήσουσιν στεφάνους χρυσοῦς ἔχοντας - - - - - - - - - - -ις, ἐπιγραφήσονται δὲ καὶ ἐν [τοῖς σ]υναλλάγμασι μ[ε]τὰ τοὺς τῶν [τε θε]ῶν καὶ ἡμῶν ἀρχιερεῖς. ibid. 230 (Solis): Πτολεμαῖος Θρασέα στραταγὸς καὶ ἀρχιερεὺς Συρίας Κοίλας καὶ Φοινίκας Ἑρμᾶι καὶ Ἡρακλεῖ καὶ βασιλεῖ μεγάλῳ Ἀντιόχῳ. Tum hoc institutum inde a temporibus Ptolemaei V., qui Cleopatram filiam Antiochi III. in matrimonium duxit (Ditt. Suppl. 2302), saepissime Cypri, quae Ptolemaeorum est, invenitur (cf. Brandis ap. Pauly-Wissowa s. v. ἀρχιερεύς; Ditt. Suppl. l. l.). Sed in Aegypto ipsa pontifices Graeci ἀρχιερεῖς ab Ptolemaeis vocati non esse videntur (neque pontifices regum ipsorum), cum nullius ἀρχιερέως titulus ante Romana tempora exstet. Nam inscriptiones, quae verbum ἀρχιερεῖς exhibent, monumentum Canopium (Ditt. Suppl. 56, 3 et 74) et lapis Rosettanus (ib. 90, 6, ubi legis (sicut 56, 3): οἱ ἀρχιερεῖς καὶ προφῆται καὶ οἱ εἰς τὸ ἄδυτον εἰσπορευόμενοι κτα. καὶ οἱ ἄλλοι ἱερεῖς) ex lingua Aegyptia translatae et titulis Aegyptiis additae sunt. In his igitur vox Aegyptia quodam modo voce ἀρχιερέως reddita est. Graecus autem Ἐράτων, qui in titulo saec. a. Chr. I. Philis invento vocatur συγγενὴς καὶ ἀρχιερεὺς καὶ (ἀρχι)προφήτης τῆς μεγίστης θεᾶς Ἴσιδος (Lepsius, Denkm. XII, 87. 241, 250), in vetusto Aegyptiorum templo munere pontificis summi functus est. Id quidem notissimum est multos et sacerdotes et pontifices maximos in templis antiquis Aegyptiis fuisse, ut in vetustissimo iam regno fuerunt etiam medici regis, archiatri, superpositi medicorum regis, ut nostris vocabulis utar (cf. A. Erman, Ägypten und ägypt. Leben im Altertum, 447). De illis autem ἀρχιερεῦσι Aegyptiis Herodotus iam verba fecit: II, 37: ἱρᾶται δὲ οὐκ εἷς ἑκάστου τῶν θεῶν ἀλλὰ πολλοί, τῶν εἷς ἐστι ἀρχιερεύς. II, 143: ἀρχιερεύς γὰρ ἕκαστος αὐτόθι ἱστᾷ ἐπὶ τῆς ἑωυτοῦ ζόης εἰκόνα ἑωυτοῦ (monstrantur autem statuae ἀρχιερέων inde a regni vetustissimi temporibus). II, 151: τῶν δὲ δυώδεκα βασιλέων - - - - μελλόντων κατασπείσειν ὁ ἀρχιερεὺς ἐξήνεικε σφι φιάλας χρυσέας κτλ. Sed ἀρχιερεῖς Graeci in Aegypto ipsa Ptolemaeorum aetate nondum exstant. Quod autem nunc res ipsas perscrutantes invenimus institutum et ἀρχιατροῦ et ἀρχιερέως ab Seleucidis factum esse, aliis comprobatur. Viderunt enim P. M. Meyer (Heerwesen 61206) et M. L. Strack (M. Rh. LV (1900), 173 sq.) totum ordinem dignitatum aulicarum (συγγενεῖς τοῦ βασιλέως, τῶν ὁμοτίμων τοῖς συγγενέσι, τῶν ἀρχισωματοφυλάκων, τῶν πρώτων φίλων, τῶν φίλων, τῶν διαδόχων) ab regno Ptolemaeorum per saeculum tertium alienum fuisse. Ptolemaeum Epiphanem (205-181 a. Chr.) demum (ita quae illi tum eruerunt apte paucis complexus est Guilelmus Dittenberger, Suppl. 1042) circiter annum 190 a. Chr. haec omnia instituisse. Quod quoniam per idem illud tempus Epiphanes primus ex omnibus Ptolemaeis uxorem ex gente Seleucidarum duxisset, Antiochia Alexandriam translatum hoc institutum omnium maxime probabile esse, etsi nullum dum comparuisset testimonium quo iam ante illud tempus Seleucidas eo usos esse demonstraretur. Illos vero rursus partim, ut in συγγενῶν honore, Persica, partim, ut in ἀρχισωματοφυλάκων ordine, Macedonia exempla expressisse. Sed hos titulos accipiebant Ptolemaei, ἀρχιατρούς omnino non, ἀρχιερεῖς partim tantum (Cypri) instituebant.