← Table of contents
De Graecorum Medicis Publicis

Note 17 — Front matter

Reading edition

De accentu huius vocis viri docti non pauci erraverunt, qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt ἀρχίατρος. Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione Parisiana L. Dindorf accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19 (τὸ δὲ ἰατρὸς φιλίατρος ἀναβιβάζει καὶ ἐν τῷ ἀρχιατρὸς καὶ ἱππιατρὸς φυλάττει—sed hausta sunt ex Herodiano περὶ καθολικῆς προσῳδίας libro θ᾽, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et conferendum esse Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur autem in EM. p. 250, vs. 28 sqq.: τὰ γὰρ εἰς ος ὀνόματα ἐν τῇ συνθέσει ἀναβιβάζουσι τὸν τόνον‧ οἷον κτα. χωρὶς γὰρ, φησίν, εἰ μὴ διὰ σημασίαν τινὰ κωλυθείη‧ διὰ τὸ λοιγός, βροτολοιγός. καὶ χωρὶς τῶν ἐθνικῶν, Ἀχαιός, Παναχαιός. καὶ χωρὶς τοῦ ἰατρός, ἀρχιατρός. Eadem autem p. 215, 6 sqq. leguntur.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings