Note 15 — Front matter
Reading edition
De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr. Graec.2 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, Die griech. Dial. II, p. 199 (389 a. Chr.—cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb. LXVI, 36), Hoffmann, Die griech. Dial. I, p. 40 sqq. (449 a. Chr.), Solmsen, Inscr. Graec. ad dialectos illust. sel. 3 (probabiliter ante a. 391). Vix Eduardi Meyeri coniectura (Gesch. d. Alt. III, 304) probanda est, qui inscriptionem ad seditionem Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104, 108-115) revocavit, cum totum genus dicendi ab hac antiquitate abhorreat. Sed alii etiam firmum fundamentum quo nitantur non habent, neque ullum verbum apud Diodorum legitur (quod Meisterum secutus asseveravit Larfeld l. l.) de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato, quamquam bellum accurate narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9). Sed legitur in inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam dandas esse duas didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres Idalienses, quorum nunc etiam multi exstant (v. Catalogue of the Greek coins in the Brit. Mus., Cyprus tab. V). Sed hi post annum fere 420. non iam forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis sumpsit G. Fr. Hill (l. l. p. XXX sq.: the coins of Idalium cannot be dated later than the third quarter of the fifth century cf. p. LII). Accedit, quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak. 1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos Baalmelek II. (425-400) reges nominantur »Citiensium et Idaliensium« (cf. l. l. p. XXX et XXXIII). Itaque initio regni Asbaali Idalium ab Citieis expugnatum esse videtur, unde sequitur, ut tabula ahenea Onasili medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l. l. XXX, LII).