← Table of contents
De Graecorum Medicis Publicis

Note 13 — Front matter

Reading edition

Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in dubium vocari non potest (cf. Πιττακός, Πιττάλακος). Tamen »nom de fantaisie« nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus est Vercoutre l. l., p. 107 (sed cf. Dechambre l. l., p. 53). Errore autem Suidas Σπίτταλον eum nominat (s. v. Σπίττ.); sed Πίτταλος omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen Pittali Atticum non est.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings