Note 10 — Front matter
Reading edition
Medici publici Athenis bis in anno Aesculapio et Hygiae immolabant: IG. II 352b (cf. infra cap. II § 7). Honores medicis decreti Aesculapii diebus sacris pronuntiabantur: IG. XII 1, 1032, vs. 23 (Brycunte), Brit. M. 260, vs. 2 (Calymnae inventa; Co honores pronuntiabantur); BCH. XXVI (1902), 269, vs. 32 (Delphis; Co). Decreta honorifica medicorum marmori incisa in templis Aesculapii constituebantur. Quod maxime Co factum est, ubi multas medicorum stelas in Aesculapio nunc effodit R. Herzog (Arch. Anz. 1903, p. 10, 197, 198). Firmum hunc morem fuisse et alias etiam urbes in Aesculapio Coorum stelas medicorum Coorum collocasse demonstrat inscriptio Delphica (BCH. 1902, 269, vs. 28 sqq.): δόμεν [δ]ὲ [κ]αὶ τοῖς τὰ Πύθια ἐπαγγελλόντοις τᾶι τῶν Κώιων πόλει τοῦ ψαφίσματος τὸ ἀ[ντ]ίγραφον, ὅπως ἀναγορευθῇ ὁ στέφαν[ος τ]οῖς Διονυσίοις τοῖς ἐν Κῶι καὶ τοῖς [Α]σκλαπιείοις‧ ἀναθέμεν δὲ καὶ στάλ[αν ἐ]ν τῶι ἱερῶι τοῦ Ἀσκλαπιοῦ (sc. Coo, cum antea (vs. 26 sqq.) iam legatur Delphis lapidem statuendum esse in templo Apollinis). Sed aliis etiam in urbibus lapides medicorum honores exhibentes in templis Aesculapii, si in urbe erant, constituebantur: Athenis (IG. II, 256b, vs. 30; ibi in Aesculapio etiam lapis inventus est, in quo decretum de sacrificiis ab medicis publicis factis erat incisum: IG. II 352b); Olunte (BCH. 1900, 225, vs. 57 sqq.).