Note 1 — Front matter
Reading edition
Inscriptionibus iam inventis hi viri docti in medicos publicos accuratius uberiusque inquisiverunt:
A. Vercoutre, La médecine publique dans l’antiquité grecque, Rev. arch. 1880 (N. S. XXXIX), p. 99, 231, 309, 348 sqq., a quo quibus in rebus erratum sit demonstravit A. Dechambre, Rev. arch. 1881 (N. S. XLI), p. 52, qui de »medicina publica«, ut dicunt, se ipsum profitetur disseruisse »dans un journal de médecine«, quam ephemeridem non nominatam adhuc non inveni.
P. Girard, L’Asclépieion d’Athènes, Paris 1881 (Bibl. des écoles franç., fasc. XXIII). Pars II, cap. II, 2, p. 83.
S. Reinach apud Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiq. grecq. et rom. s. v. Medicus, cap. XIII (vol. III, 2, p. 1691), ubi quae de tota medicorum Graecorum conditione nota sunt, uberrime exponuntur.
De medicis magis in universum (ut S. Reinach) commentati sunt, tamen etiam de publicis nonnulla attulerunt:
C. Becker, Charikles, ed. Göll III, p. 48 sqq. (Erster Exkurs zur achten Szene: die Ärzte).
G. Welcker, Zu den Altertümern der Heilkunde, Kleine Schriften III, p. 1-234.
R. Herzog, Koische Forschungen und Funde, Anhang 5: »Die Ärzteschule von Kos«, p. 200 sqq.
Quos omnes infra nomine tantum citabimus.