Note 63 — Front matter (continued 2)
Reading edition
Adiungamus, quae continuo sequuntur: Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere videtur. Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel certi doloris sanitatem pollicentur; ut puta si auricularius, si fistulae vel dentium, non tamen si incantavit, si inprecatus est, si, at vulgari verbo impostorum utar, si exorcisavit: non sunt ita medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfirment. Sunt autem qui exorcizaverunt christianorum medici: cf. Harnack, Med. aus der ält. Kirchengesch., p. 68 sqq.