Note 60 — Front matter (continued 2)
Reading edition
Quod titulo eponymi demonstratur: ἐπὶ ναυάρχου Ἀπόλλωνίδου τοῦ Ἀνγέλου Πρωτίωνος. Nam cum magistratum eponymum rei publicae Teniorum nauarchum nominatum esse nullo testimonio affirmetur (sunt autem ἄρχοντες CJG. 2329, vs. 27; 2332, 14; ἄρχων 2338, 1; ἀρχῶν ἐπώνυμος 2339, 1; στρατηγοί 2330, 16), nihil impedit, quominus nauarchus ille ad sodalicium ipsum referalur. Vocabantur autem interdum sodalicia negotiatorum vel fabrorum συμβιώσεις, de qua re conferas Ziebarth, Griech. Vereinswesen, p. 102, ubi citatur CJG. 3639: ἡ συμβίωσις τῶν χαλκέων.