Note 76 — Front matter (continued 2)
Reading edition
Hoc opusculo magna ex parte iam prelo mandate tituli medicorum autumno a. 1904 Ephesi eruti publici iuris facti sunt (J. Keil, Wiener Jahreshefte VIII (1905) p. 128 sqq.). Qui ad synhedrium supra laudatum (οἱ ἐν Ἐφέσῳ ἀπὸ τοῦ Μουσείου ἰατροὶ) pertinent (a vs. 9) et firmum id collegium fuisse in clara luce reponunt, cum magistrates eius commemorent (ἄρχων a vs. 2; γυμνασιαρχῶν τῶν ἰατρῶν ταῖς τοῦ ἀγῶνος δυσὶν ἡμέραις passim). Museum autem non Alexandrinum est, ut antea cum aliis existimavi, sed Ephesium esse alius titulus Ephesius ab Keilio editus demonstrat (p. 135: οἱ περὶ τὸ Μουσεῖον | παιδευταὶ Π. Οὐήδιον | Ἀντωνεῖνον ἀσιάρχην κτλ.). De re ipsa, certaminibus medicis ab collegio illo quotannis propositis, videas, quae exposuit Keil l. l. p. 133 sqq. Nos nonnullas nunc adnotamus res, quae eis, quae supra explanavimus, usui sunt. Commemoratur fragm. a vs. 4 aliquis ἀρχιατρὸς τὸ δ’. Qua re moderantur, quae supra p. 54 existimavimus, quamquam eodem fere tempore, quo hi tituli exarati sunt (altero p. Chr. n. saeculo), in ipsa urbe Epheso Attalus Priscus est ἀρχιατρὸς διὰ γένους (nr. 65). Medici publici Athenis saeculo a. Ch. n. tertio bis quotannis Aesculapio immolabant (v. p. 79), collegium medicorum Ephesiorum in Museo eruditorum quinque saeculis post diebus feriatis idem fecit (a vs. 9 sqq.). Tum p. 78 sq. familias nonnullas medicorum aevi Romani ostendimus. Quibus nunc familia P. Aelii Menandri archiatri adiungi potest, cum duo filii eius inter medicos praemio ornatos nominentur (d vs. 1 sqq., e vs. 1) et alius fortasse propinquus (g vs. 3 sqq.). Denique quoniam in titulis illis archiatri multi praemium certaminis abstulerunt (a vs. 6, 7; b/c vs. 5; e vs. 2; f vs. 1; h passim), archiatros sive medicos publicos inter medicos optimos fuisse comprobatur (cf. p. 50, 77).