← Table of contents
De Graecorum Medicis Publicis

Note 71 — Front matter (continued 2)

Reading edition

Qui iatricum a Charonda inventum esse contendit (l. l. 241 sqq.). Coniecerit autem quispiam, cum leges Charondae in urbe Co receptae essent (anno 366: U. v. Wilamowitz, Arist. u. Athen. I, 6536; aliud tempus proposuit Crusius, Untersuch. zu Herondas 36), iatricum etiam ibi constitutum esse (testari autem ibi hoc tributum titulum AM. 1891, 406, vid. p. 73) et inde per alias urbes Graeciae divulgatum esse. Sed sunt vanae suspiciones. De Charonda nihil fere scimus, et titulus ille, cum λατρικοῦ legatur, adhiberi non potest. Equidem puto tributum illud tam vetustum non esse, sed saeculo quarto demum inventum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings