← Table of contents
Constitutional History of England, Henry VII to George II. Volume 1 of 3

Note 178 — Chapter III

Reading edition

Cum regina Maria moreretur, et religio in Angliâ mutaret, post episcopos et prælatos catholicos captos et fugatos, populus velut ovium grex sine pastore in magnis tenebris et caligine animarum suarum oberravit. Unde etiam factum est multi ut catholicorum superstitionibus impiis dissimulationibus et gravibus juramentis contra sanctæ sedis apostolicæ auctoritatem, cum admodum parvo aut plane nullo conscientiarum suarum scrupulo assuescerent. Frequentabant ergo hæreticorum synagogas, intererant eorum concionibus, atque ad easdem etiam audiendas filios et familiam suam compellabant. Videbatur illis ut catholici essent, sufficere una cum hæreticis eorum templa non adire, ferri autem posse si ante vel post illos eadem intrassent. Communicabatur de sacrilegâ Calvini cœnâ, vel secreto et clanculum intra privatos parietes. Missam qui audiverant, ac postea Calvinianos se haberi volebant, sic se de præcepto satisfecisse existimabant. Deferebantur filii catholicorum ad baptisteria hæreticorum, ac inter illorum manus matrimonia contrahebant. Atque hæc omnia sine omni scrupulo fiebant, facta propter catholicorum sacerdotum ignorantiam, qui talia vel licere credebant, vel timore quodam præpediti dissimulabant. Nunc autem per Dei misericordiam omnes catholici intelligunt, ut salventur non satis esse corde fidem catholicam credere, sed eandem etiam ore oportere confiteri. Ribadeneira de Schismate, p. 53. See also Butler's English Catholics, vol. iii. p. 156.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings