Note 142 — Chapter II
Reading edition
There are two curious entries in the Lords' Jour., 14th and 18th of November 1549, which point out the origin of the new code of ecclesiastical law mentioned in the next note: "Hodie questi sunt episcopi, contemni se a plebe, audere autem nihil pro potestate suâ administrare, eo quod per publicas quasdam denuntiationes quas proclamationes vocant, sublata esset penitus sua jurisdictio, adeo ut neminem judicio sistere, nullum scelus punire, neminem ad ædem sacram cogere, neque cætera id genus munia ad eos pertinentia exequi auderent. Hæc querela ab omnibus proceribus non sine mœrore audita est; et ut quam citissimè huic malo subveniretur, injunctum est episcopis ut formulam aliquam statuti hâc de re scriptam traderent: quæ si consilio postea prælecta omnibus ordinibus probaretur, pro lege omnibus sententiis sanciri posset.
"18 November. Hodie lecta est billa pro jurisdictione episcoporum et aliorum ecclesiasticorum, quæ cum proceribus, eo quod episcopi nimis sibi arrogare viderentur, non placeret, visum est deligere prudentes aliquot viros utriusque ordinis, qui habitâ maturâ tantæ rei inter se deliberatione, referrent toti consilio quid pro ratione temporis et rei necessitate in hac causa agi expediret." Accordingly, the Lords appoint the Archbishop of Canterbury, the Bishops of Ely, Durham, and Lichfield, Lords Dorset, Wharton, and Stafford, with Chief Justice Montague.