Note 119 — OBSERVATIONS SUR LES ROMAINS. (continued 3)
Reading edition
Maharbal præfectus equitum minime cessandum ratus, imo, ut quid hac pugna sis actum scias, die quinto, inquit, victor in capitolio epulaberis: sequere, cum equite, ut prius venisse, quam venturum sciant, præcedam. Annibali nimis læta res est visa, majorque, quam ut eam statim animo capere posset. Itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait: ad consilium pensandum, temporis opus esse. Tum Maharbal, non omnia nimirum eidem Dii dedere; vincere scis, Annibal; victoria uti nescis. Mora ejus diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. (Tit. Liv. l. 22.)