Note 215 — Chapter VII · OUR CHANCERY LUNATICS.
Reading edition
"Item habet providere (Rex providebit) quando aliquis qui prius habuit (habuerit) memoriam et intellectum non fuerit compos mentis suæ, sicut quidam sunt per lucida intervalla quod terre et tenementa eorumdem (ejusdem) salvo custodiantur sine vasto et destructione, et quod ipse et familia sua de exitibus eorundem vivant et sustineantur competenter; et residuum ultra sustentationem eorundem rationabilem custodiatur ad opus ipsorum liberandum eis (eisdem) quando memoriam recuperaverint. Ita quod predicte terre et tenementa infra prædictum tempus non nullatemus alienentur nec Rex de exitibus aliquid percipiat ad opus suum; et si obievit in tale statu tunc illud residuum distribuatur pro animâ per consilium ordinariorum (ordinarii)" (see Shelford, p. 624).