Note 451 — Chapter VI · THE SECULAR CLERGY AND THE CULDEES.
Reading edition
Tempore illo fuit quidam Dregmo in territorio Hagustaldensis ecclesiæ, Deum valde timens et elymosinarum operibus, prout facultas sibi suppeditabat, haud segniter deditus ac per omnia a comprovincialium moribus vita discordans. Erat enim miræ simplicitatis et innocentiæ homo ac erga sanctos Dei devotionis et venerationis immensæ. Quapropter eum omnes vicini sui in magno honore habebant, illumque verum Dei cultorem appellabant.—Sim. Dun., Hist. Regum (Surtees Ed.), p. 26.