Note 83 — Chapter II · THE MONASTIC CHURCH IN IRELAND.
Reading edition
The Bollandists take the same view, and quote the case of the monastery of Fulda as an example. They say, ‘Presbyteriani obliti distinctionis inter potestatem ordinis et jurisdictionis, dum abbatem presbyterum vident primatem totius provinciæ cui et ipsi episcopi subduntur, continuo eliminatam potestatem ordinis episcopalis effinxere. Quasi vero, ut ratiocinationem exemplo illustremus, Fuldenses monachi ad medium usque sæculum præterlapsum, presbyterianismum sectati fuissent, habentes abbatem presbyterum, jurisdictionem quasi episcopalem in vastum territorium exercentem, qui unum ex subditis monachis habebat, episcopali charactere insignitum, ad ea, quæ sunt pontificalis ordinis peragenda; qui rerum status continuavit usque ad annum 1752, quo Benedictus XIV. Fuldense territorium in episcopatum erexit bulla sua, data iii. Nonas Octobris 1752. Erat igitur et Fuldæ ordo, ut Bedæ verbis utamur, inusitatus; de quo tamen dicere licet, exceptionem firmare regulam, nec quidquam decrescere dignitati et necessitati ordinis episcopalis, si, propter speciales rerum et temporum circumstantias, extraordinaria via, alicui presbytero amplior quædam jurisdictionis potestas obtingat.’—Boll. A.SS., October, vol. viii. p. 165.