Note 808 — Chapter X · LEARNING AND LANGUAGE.
Reading edition
Compare the following passage:—
Certe enim erit quod Palladius archidiaconus Papæ Celestini urbis Romæ episcopi, qui tunc tenebat sedem apostolicam quadragensimus quintus a Sancto Petro apostolo, ille Palladius ordinatus et missus fuerat ad hanc insolam sub brumali rigore positam convertendam; sed prohibuit illum [Deus] quia nemo potest accipere quicquam de terra nisi datum ei fuerit de cœlo. Nam neque hii feri et inmites homines facile reciperunt doctrinam ejus, neque et ipse voluit transegere tempus in terra non sua, sed reversus ad eum qui misit illum. Revertente vero eo hinc et in primo mari transito cœptoque terrarum itinere Britonum finibus vita factus. —Muirchu, Book of Armagh. Missus est Palladius episcopus primitus a Celestino episcopo et Papa Romæ ad Scottos in Christum convertendos; sed prohibuit illum Deus per quasdam tempestates, quia nemo potest accipere quicquam de terra, nisi de cœlo datum fuerit illi desuper. Et profectus est ille Palladius de Hibernia, et pervenit ad Britanniam, et ibi defunctus est in terra Pictorum. —Nennius, Hist. Brit.