Note 711 — Chapter IX · THE KINGDOM OF SCOTIA PASSES INTO FEUDAL SCOTLAND.
Reading edition
1187 Willielmus rex Scottorum cum magno exercitu perrexit in Mureviam contra Macwilliam, cumque rex esset apud oppidum Inuernis cum exercitu, comites Scotiæ miserunt suos homines ad prædandum, inveneruntque Macwilliam supra moram quæ dicitur Mam Garvia prope Muref, et mox cum eo pugnaverunt, et Deo opitulante, eum cum multis aliis interfecerunt pridie Kal. Augusti feria vi.—Chron. Mel.
Benedictus Abbas says, ‘Et remansit rex in castello quod dicitur Ylvernis; et misit comites et barones suos cum Scottis et Galwensibus ad debellandum predictum hostem suum. Cumque profecti essent, orta est inter principes seditio; quidam enim illorum regem diligebant minime, quidam vero diligebant. Et hi procedere volebant, sed ceteri non permiserunt. Cumque contendissent, placuit eis quod principes exercitus remanerent, et permitterent exploratores, ut cibum caperent. Elegerunt ergo juvenes bellicosos fere tria millia, quos miserunt ad quærendum præfatum inimicum. Inter quos familia Rolandi filii Uchtredi erat.’erat.’
In the parish of Laggan, in the western part of Badenoch, are the farms of Garva mor and Garva beg, which probably indicate the locality.