Note 369 — Chapter VI · THE KINGDOM OF SCONE.
Reading edition
At vero provinciæ Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf præest, quatuor nunc episcopi præsulatum tenent; Wilfrid in Eboracensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea quæ Candida Casa vocatur, quæ nuper multiplicatis fidelium plebibus in sedem pontificatus addita, ipsum primum habet antistitem. Pictorum quoque natio tempore hoc et fœdus pacis cum gente habet Anglorum et catholicæ pacis ac veritatis cum universali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti qui Brittaniam incolunt suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamvis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius Catholicæ ecclesiæ statum pascha minus recte moribusque improbis impugnent; tamen et divina sibi et humana prorsus resistente virtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum: quippe qui quamvis ex parte sui sint juris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt servitio mancipati.—Bede, B. v. c. xxiv.