Note 187 — Chapter IV · ETHNOLOGY OF BRITAIN.
Reading edition
In Celticis aliquot sunt (insulæ) quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiterides appellant.—Pomp. Mela.
Ex adverso Celtiberiæ complures sunt insulæ Cassiterides dictæ Græcis a fertilitate plumbi.—Plin.
Siluram quoque insulam ab ora, quam gens Britannia Dumnonii tenent, turbidum fretum distinguit: cujus homines etiamnum custodiunt morem vetustum: nummum refutant: dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius, quam pretiis parant: Deos percolunt: scientiam futurorum pariter viri ac feminæ ostentant.—Solin. Poly. c. 22. Cassiterides insulae spectant adversum Celtiberiæ latus: plumbi fertiles.—Ib. c. 23.