Note 16 — Chapter XXVI
Reading edition
“Non intelligis, si id quod me arguis voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? Quid enim interest inter suasorem facti et approbatorem? Aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis est igitur te excepto et iis qui illum regnare gaudebant, qui illud aut fieri noluerit, aut factum improbarit? Omnes enim in culpâ. Etenim omnes boni quantum in ipsis fuit Caesarem occiderunt. Aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit. Voluntas nemini.”—2nd Philippic, 12.