Note 46 — THE BRITISH QUARTERLY JANUARY 1871 (continued 3)
Reading edition
Ib. 800. The passage is worth quoting, as a specimen of the constant locomotion of the German kings:—'Redeunte vernâ temperie, medio fere Martio Rex Aquisgrani digressus, litus Oceani Gallici perlustravit, et in ipso mari, quod tunc piratis Nordmannicis infestum erat, classem instituit, præsidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit. Inde iterum per litus maris iter agens, Ratumagum civitatem venit ibique Sequanâ amne transmisso, Turonos ad sanctum Martinum orationis causâ profectus est, moratus ibi dies aliquot propter adversam Liutgardæ conjugis valetudinem, quæ ibidem et defuncta et humata est; obiit autem diem ii. Non. Jun. Inde per Aurelianos ac Parisios Aquasgrani reversus est, et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens, generalem conventum ibidem habuit, et iter in Italiam condixit, atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit, ibique septem nom amplius dies moratus. Pippinum filium suum cum eodem exercitu in terram Beneventanorum ire jussit, movensque de Ravennâ simul cum filio, Anconam usque pervenit, quo ibi dimisso Romam proficiscitur.' This same visit to Paris seems to be alluded to by the monk of Saint Gallen, Gesta Karoli, i. 10. (Pertz, ii. 735.) 'Quum vero ingeniosissimus Karolus quodam anno festivitates nativitatis et apparitionis Domini apud Treverense vel Metense oppidum celebrasset sequenti vero anno easdem sollemnitates Parisii vel Turonis ageret.'