Note 23 — ANCIENT AND MODERN ELOQUENCE.
Reading edition
"Quis enim nescit, maximam vim existere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut dolorem meitandis, vel, ab bisce usdem permotionibus, ad lemtatem misericordiamque revocandis quare, nisi qui naturas hominum, vimque omnem humanitatis, causasque eas quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo, quod volet, perficere non poterit. Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit, meà sententri, hoc tam gravi dignus nomine, qui, quæcumque res inciderit, quæ sit dictione, explicanda, prudenter, et composite, et ornate, et memoriter dicat, cum quàdam etiam actionis dignitate. Est enim finitimus oratori poeta, numeris adstrictior paulo, verborum antem heentia liberior, multis vero ornandi generibus socius, ac pæne par."—De Oratore, hb 1 cap. 17.