Note 3 — HOGARTH.
Reading edition
Vir Clarissime, Excusso Malpighio intra sex vel plurimum septem septimanas te tamen per totum inconsulto, culpa est in Bibliopolam conferenda, qui adeo festinanter urgebat opus ut moras nectere nequivimus. Utut sit, tamen mihimet adulor me satis recte authoris & verba & mentem cepisse (diligenter enim noctes atque dies opere incubui ne tibi vel ulli regiorum tuorum sodalium molestus forem). Rudiora tamen quorum specimen infra exhibere placuit, & Italico-Latina, juxta præceptum tuum, similia feci aliter si fecissem, totus fere liber mutationem sul iisset. Authorem tam pueriliter & barbare loquentem nunquam antehac evolvi quod meminerim; faciat ergo lector, ut solent nautæ, qui dum fœtet aqua, nares pilissando comprimunt, spretis enim verbis sensum, si quis est, attendat. Multa (infinita pœnè dixerim) authoris errata emendavi, quædam tamen non animadversa vereor; Augeæ enim stabulum non nisi Hercules repurgavit. Partem Italico sermone conscriptam præetermitto, istam enim provinciam adornare suscepit Doctor Pragestee Italus; quam bene rem gessit, ipse viderit. Menda Typographica, spero, aut nulla, aut levia apparebunt. Tuam tamen & Regiæ Societatis censuram exoptat facilem, Tibi omni studio addictissimus,
"RICHARDUS HOGARTH, ...Preli Curator."