Note 211 — PLATES XCII.—XCIV. CATHEDRAL AT COUTANCES.
Reading edition
The instrument, above quoted, abounds in examples of this spirit. Among the rest, after detailing at length various estates which he had purchased or obtained as presents for the enriching of his church, it proceeds to say,—“Cæterum ornamenta ecclesiastica et ustencilia, calices, cruces, capsas, phylacteria, candelabra, thuribula, bacinos, siculam et ampullas aurea contulit et argentea, casulas quoque, dalmaticas, tunicas, planetas, albas, cappas mirifici operis, necnon dorsalia serica et lanea, cortinas et tapeta, sed et bibliothecas, passionales, omeliares, missales aureis litteris duos sufficientesque et competentes libros subrogavit: super hæc omnia pretiosum famosumque clerum, quo nihil pretiosius in ecclesia et utilius in officium et servitium divini cultus delegavit, septemque canonicos quos episcopus Hugo Rotomagi in ecclesia S. Laudi irregulariter constituerat, apostolica auctoritate ecclesiæ matri revocavit, itemque duos alios adjecit. Cantorem quoque, et succentorem, et rectorem scholarum, et custodes ecclesiæ, clericos quoque præbendarios, aurifabros, fabrumque ferrarium, carpentarios et magistrum cœmentarium in opus ecclesiæ constituit. O virum prudentem et domui suæ bene præsidentem, qui de vivis et electis lapidibus domum suam composuit, et mirabilibus columnis eam sustentavit!”—Gallia Christiana, Inst. p. 219.