← Table of contents
Architectural Antiquities of Normandy

Note 210 — PLATES XCII.—XCIV. CATHEDRAL AT COUTANCES.

Reading edition

“Anno igitur Dominicæ Incarnationis, MXLVIII. duodecim tantum diebus ipsius anni restantibus, id est IV idus Aprilis, indictione II, venerandus Gaufridus post Robertum Constantiensis episcopus Rotomagi consecratur, nobilium baronum prosapia ortus, statura procerus, vultu decorus, prudentia consilioque providus, quanquam sæpissime curialibus negotiis regiisque obsecundationibus irretitus, tamen ad ædificationem et incrementum ecclesiæ suæ omni nisu et voluntate per noctem erat et per diem, qui ut eandem ecclesiam celebrem gloriosamque restitueret, in Apuliam et Calabriam adire Robertum cognomine Guischardum parochianum suum, aliosque barones consanguineos suos, et alumnos, et notos peregre profectus, multum in auro, et argento, et gemmis, et palliis variisque divitiarum donariis acquisivit, tresque asportavit phialas plenas puro opobalsamo, aliaque pretiosissima quibus postea præfatam ecclesiam intus et extus locupletavit, majoremque crucifixum largis sumtibus et tempore longo construxit. Cum autem non haberet in civitate, sive in suburbio tantum possessionis ecclesia, ubi maneret episcopus, vel proprius equus ejus posset stabulari, sed neque propriam domum, nisi quoddam appendicium humile, quod pendebat de parietibus ecclesiæ, ipse prudentia sua et probitate valentiorem medietatem civitatis, suburbii, et telonei, et vectigalis, cum molendinis et multa Grimoldi viaca a Guillelmo invictissimo duce Normannorum, postea quoque glorioso rege Anglorum trecentis libris comparavit et acquietavit. Postea vero episcopalem aulam et reliquas officinas construxit, virgultum et vineam non modicam plantavit, capitium navis ecclesiæ cum area, et hinc inde duo majora capitia nobiliora et ampliora construxit. Duas turres posteriores a fundamentis, tertiamque supra chorum opere spectabili sublimavit, in quibus classicum consonans et pretiosum imposuit, et hæc omnia plumbo cooperuit.”—Gallia Christiana, Inst. p. 218.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings