← Table of contents
Architectural Antiquities of Normandy

Note 140 — PLATE LXVI. CHURCH OF TRÉPORT.

Reading edition

P. 589.—“Notum sit universis Ecclesiæ Dei filiis, quod ego Joannes, Comes Auci, pro stipendio militum et servientium, quos tenui per guerram Regis, invadiavi maximam partem et optimam Thesauri Ecclesiæ S. Michaëlis de Ulterior-Portu, duos videlicet Textus prætiosos, et duo Thuribula prætiosa, unum calicem argenteum, et optimè deauratum; cappas caras viginti quatuor: casulam peratam et bonam: Præterea, tot et tantis gravaminibus præfatam Ecclesiam tam sæpè gravavi, quàm vices gravaminum numerare non possem: quare pro multis pauca, pro magnis parua, rependens, concedo, et in perpetuum do prædictæ Ecclesiæ, avenam et frumentum de Verleio, quæ pertinet ad Forestagium. Diligenter autem hæredes exoro, ne Ecclesias terræ suæ gravent, sed honorent et protegant. Et si quid eis pro salute animæ meæ et parentum meorum dedi, vel pro ablatis reddidi, in pace stabiliter tenere faciant: recordantes, quod ipsi morituri sunt: Sicut prædecessores nostri mortui sunt.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings