← Table of contents
Antimachus of Colophon and the Position of Women in Greek Poetry

Note 331 — Women in Greek Comedy

Reading edition

Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor; fabulas cum Menandro in scenam dictavit, certavitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam vicisse saepenumero, pudet dicere. reperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, agnatos lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias vitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad cothurnum. rarae apud illum corruptelae, et, uti errores, concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator fervidus et servulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator; sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. Apul. Flor. 16.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings