← Table of contents
Anglo-Saxon Literature

Note 113 — Chapter IX

Reading edition

Here Gregory begins. The translation sometimes deviates from the text:—“Quadam die nimis quorundam sæcularium tumultibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogimur solvere etiam quod nos certum est non debere, secretum locum petii amicum mæroris, ubi omne quod de mea mihi occupatione displicebat, se patenter ostenderet, et cuncta quæ infligere dolorem consueverant, congesta ante oculos licenter venirent. Ibi itaque cum afflictus valde et diu tacitus sederem, dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a primævo juventutis flore amicitiis familiariter obstrictus, atque ad sacri verbi indagationem socius. Qui gravi excoqui cordis languore me intuens, ait: Num quidnam tibi aliquid accidit, quod plus te solito mæror tenet? Cui inquam: Mæror, Petre, quem quotidie patior, et semper mihi per usum vetus est, et semper per augmentum novus.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings