Note 24 — Chapter III · RHETORIC IN THE DE ORATORE AND ORATOR OF CICERO[1]
Reading edition
xlix. 213. Oratorem autem, quoniam de eo quærimus, equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi visus est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno oratoris officio ac nomine; atque eum puto esse qui et verbis ad audiendum iucundis et sententiis ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque esse præterea instructum voce et actione et lepore quodam volo.