Note 3556 — THE JULIAN CALENDAR AND THE CHRONOLOGY OF CAESAR’S INVASIONS OF BRITAIN
Reading edition
Sat., i, 13, §§ 12-3.—sed octavo quoque anno intercalares octo affluebant dies ex singulis, quibus vertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus. Hoc quoque errore iam cognito haec species emendationis inducta est. Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, compensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.