← Table of contents
Ancient Britain and the Invasions of Julius Caesar

Note 1466 — Chapter VIII

Reading edition

Huius opera Commii, ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; pro quibus meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. Tanta tamen universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. B. G., vii, 76, §§ 1-2.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings